[222] EPISTOLA XXII.

Reverendis, Nobilibus, Charissimis ac Eximiis Viris

DEPUTATIS FRISIÆ,

Dominis & Amicis suis honorandis.

Leoardiam.

S.

Domini & Amici. Nihil quidem singulare habeo quod scribam, sed cum Transisulani occasionem mihi dedissent ad ipsos scribendi, omittere non potui, quin per eundem nuncium vobis idem illud quod ipsis significarem. Recrearunt illi me quod ex literis eorum intellexerim se concorditer & unanimiter ea quae patriae suae utilia & salutaria esse existimant, procurare. Si & vos quoque eodem animo inter vos affecti estis, omni partis studio deposito, est quod Deo Opt. Max. communi nostro nomine gracias habeam. Nam vere nihil ab Hispanis hactenus quaesitum est, & adhuc quaeritur, quam ut in singulis provinciis discordias excitent, ut nos in nos mutuo insurgamus, mutuisque armis nos invicem perdamus & conficiamus. A Dominis Commissariis quoque etsi fortassis in animis suis pacem optent & quaerant, nihil tamen est quod ab iis expectemus ut ultra quid concessuri & decreturi sint, quam quod Hispanis gratum & acceptum esse sciant. Sunt etiam quidam ex nostris, qui post ultimos articulos acceptos ostendunt se magis cum male contentis quam Ordinibus sentire, & civitates multas inducere conantur ut ab universitate deficiant & particulatim cum Rege se reconcilient; antequam extremam resolutionem Ordinum, quam expectare iis nil cum aequum erat, acceperint. Intelligimus quoque jam ipsos Dominos Commissarios literas ad singulas provincias, tum etiam ad praecipuas civitates transmisisse, ut earum voluntatem singulatim cognoscant. Quid praeterea literae ipsorum contineant nescio, sed spero tamen unam quamque ea discretione & prudentia futuram, ne quid privatim sed una cum sociis suis ad literas illas respondeant vel ad generale responsum quod arbitror nunc prae manu esse, sese referant. Intelleximus enim ex literis statuum praedictos articulos ad singulas provincias jampridem transmissos esse, optarem si etiam ad vos tales literae vel & Collegis nostris, vel a Dominis Commissariis pervenerunt, earum mihi exemplum communicari, ut inde tanto melius quo consilia & conatus eorum tendant, cognoscere & perspicere possim.

Ab eo tempore quo postremo ad vos scripsi, & quae acta tum erant, transmisi, nihil dignum scriptione incidit, quam quod petitae tum induciae nobis denegatae fuerint. Ex Ordinum admonitione & voluntate X. Aug. proximo eandem petitionem de induciis renovavimus, prout ex hoc scripto, secundum ordinem nostrum litera S. notato, cognoscetis. Ad hoc scriptum quicquid insistamus, nullum adhuc responsum accipere possumus. Quod amplius scribam, non habeo, sed hoc unum iterum moneo & oro vos, ut quicquid putatis Reipub. nostrae esse utile & salutare, quod vos ipsi quam optime scitis, ut id communi consensu unanimiter & amice inter vos tractetis & decernatis. Spero Dominum Deum pro sua misericordia medium semel daturum quo ab his calamitatibus liberemur. Utinam modo honorem Dei prae oculis haberemus & in ejus timore cum bona conscientia viveremus. Bene valete, Viri honorandi & amantissimi. Coloniae XXI. Augusti

Anno MDLXXIX.

Vester ex animo,

AGGAEUS de ALBADA.